Hľadaný výraz: Nm 24,15-19, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
15 Sumpta igitur parabola sua, rursum ait: “ Dixit Balaam filius Beor, dixit homo, cuius apertus est oculus, 16 dixit auditor sermonum Dei, qui novit doctrinam Altissimi et visiones Omnipotentis videt, qui cadens apertos habet oculos. 17 Video eum, sed non modo; intueor illum, sed non prope. Oritur stella ex Iacob, et consurgit virga de Israel; et percutit tempora Moab et verticem omnium filiorum Seth. 18 Et erit Idumaea possessio eius, et hereditas eius Seir, inimicus eius; Israel vero fortiter aget. 19 De Iacob erit, qui dominetur et perdat reliquias civitatis ”.

1

mail   print   facebook   twitter